라틴어 문장 검색

In pullos aquile coniurat copia fumi.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et aquila 15:4)
Pes aquile, predo testudinis, aera findit.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:1)
Armat aues aquile uirtus et uiribus inplet Et monitu.
(ANONYMUS NEVELETI, De quadrupedibus et auibus 47:4)
hocine homini opprobrari, pauperiem, quod nulli ex animalibus uitio datur, non aquilae, non tauro, non leoni?
(아풀레이우스, 변명 20:2)
ceterum si magis pollerent oculorum quam animi iudicia, profecto de sapientia foret aquilae concedendum.
(아풀레이우스, 플로리다 2:11)
"Cedunt nubes et caelum filiae panditur et summus aether cum gaudio suscipit deam, nec obvias aquilas vel accipitres rapaces pertimescit magnae Veneris canora familia."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:41)
Nam cum in illis una et viginti non sit et esse Aquili dicatur, nihil tamen Varro dubitavit quin Plauti foret, neque alius quisquam non infrequens Plauti lector dubitaverit, si vel hos solos ex ea fabula versus cognoverit, qui quoniam sunt, ut de illius Plauti more dicam, Plautinissimi, propterea et meminimus eos et ascripsimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 5:1)
' Ac fortassean de 'quadrigis' veterum auctoritati concessero, 'inimicitiam' tamen, sicuti 'inscientiam' et 'inpotentiam' et 'iniuriam,' quae ratio est quamobrem C. Caesar vel dictam esse a veteribus vel dicendam a nobis non putat, quando Plautus, linguae Latinae decus, 'deliciam ' quoque ἐνικῶσ dixerit pro 'deliciis'?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 7:2)
" Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas; et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum ".
(불가타 성경, 나훔서, 2장14)
Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua? Quia ascendes super equos tuos, quadrigas tuas victrices.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장8)
Cum polo Phoebus roseis quadrigis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VI 1:1)
plura etenim dum fiunt subiecta oculis intuemur, ut ea quae in quadrigis moderandis atque flectendis facere spectantur aurigae, atque ad hunc modum cetera.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:4)
Aquilas et signa habuit XIII legionum;
(카이사르, 히스파니아 전기 7:6)
Erat acies XIII aquilis constituta, quae lateribus equitatu tegebatur, cum levi armatura milibus sex;
(카이사르, 히스파니아 전기 30:1)
signaque militaria ex proelio ad Caesarem sunt relata CLXXX et aquilae VIIII. L.
(카이사르, 내란기, 3권 99:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION